[A]b hoc quoque tempore Normanni Capuana obsidentes, finitima 
queque acriter devastare ceperunt. Tunc quoque vir venerandus 
Iohannes abbas homines, qui [.....] circa ecclesiam Sancte 
Marie, quod dicitur Oliveto assumens, castrum constituit in montem, 
quod nunc esse videtur, a quibus hominibus pactum sponsionis 
firmissinium accepit pro decimis, serviciis, et reddicionibus, que 
iure sancto monasterio persolvere deinceps debuissent, per huiusmodi 
scriptum. 
[.....S]exta die stantis mense iulio, quarta indiccione. Nos 
tales homines, idest Aczoalde, et Iohannes filios quondam Toti, 
et Iohannes Fasane notarius, et Iohannes Yngue, et Iohannes 
filius Riccardi, et Pipo filius Piponi, et Iohannes filius Amiconi, 
nos toti habitatores de loco Sancte Marie, que dicitur Olivetum, 
qualiter presencia Ralchisi iudicis, et Iohanne iudice de supradicta 
Sancta Maria, et alios testes, sicut convenit inter nobis, et Beccius 
presbiter, et monachus atque prepositus monasterii Sancti 
Vincencii, situs super Vulturnis fluminis fontem, ubi domnus 
Iohannes venerabilis abbas preest, ille erga secum habendo Domnellu 
abbocatorem cenovii Sancti Vincencii, et tunc per eadem 
conveniencia voluntarie nostre guadiam dedimus, nos ad Raymundus,
  |  
  |