Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
[III.] DE FONTIBUS
Postquam de montibus et ornatu corum, silvis atque nemoribus
expeditum est, antequam progrediamur ad flumina
explicuisse de fontibus his quos celebres antiquorum fecere
traditiones non erit absurdum. Est igitur fons cuiuscunque fluminis
seu alterius congregationis aquarum initium, a fundendo
dictus. Et ideo, cum parentes filiis preponemus sint, fontes loco
parentum lacobus fluminibusque preponemus et quasi
montium partus post eos explicitos adnectemus. Fons ergo aliqualis
in primo e visceribus terre exitu aquarum congregatio
est, in se non nunquam aliquandiu subsistens, esto ut plurimum
postea aut in rivum tenuem aut in amplius flumen procedat.
Quos cum corum mirabilibus exponentes, ut in prelibatis
factum est sic, prestante Deo, ordinem servabimus alphabeti.
Et quoniam persepe amenissimi sunt et venereis deliciis videntur
suo tempore esse conformes, ab Acidalio fonte olim Veneri
consevcrato sumemus initium.
ACIDALIUS fons est in Orcomeno civitate Boetie, qui quidem
Veneri sacer fuit, et ab eo Venus etiam Acidalia aliquando nominata
est. In hoc autem dixere poete Gratias tres Iovis filias,
que Veneri obsequentes sunt, lavari consuetas, volentes ostendere
sub figmento qualis sit fontis huius proprietas, cum nomen
etiam faciat manifestum. 'Acida' quidem grece, latine 'cura'
sonat, qua plurimum infestantur amantes, et in qua lavare,
idest a sordibus excutere, debemus gratias, ut aut non concedamus
indignis aut illas sincero animo meritis largiamur.
ACIDULUS agri Venafrani in Campania fons est, egris oculis
mederi consuetus.
ACILIUS fons est in Sycilia, ex quo talis fertur fabula. Acis iuvenis
quidam Syculus Galatheam nympham amavit et ab illa
amabatur, quam cum amaret Poliphemus cyclops et sperni se
|
|