Lotharius cardinalis (Innocentius III): De miseria humane conditionis

Pag 64


et misit illas in terram». (4) «Et proiectus est draco ille
magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et sathanas,
qui seducit universum orbem, et proiectus est in terram, et
angeli eius cum eo missi sunt». De quo et veritas ait: «Videbam
Sathanam quasi fulgur de celo cadentem». Nam «omnis
qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur».
XXXII
De arrogantia hominum.
(1) Superba presumptio, presumptuosa superbia, que non
solum angelos Deo voluit adequare, sed homines presumpsit
deificare. Porro, quos erexit depressit, et quos exaltavit
humiliavit. Hinc ait Dominus ad prophetam: «Fili hominis,
dic principi Tiri: ‘Haec dicit Dominus Deus: eo quod
elevatum est cor tuum quasi cor Dei, et dixisti Deus ego
sum, cum sis homo et non Deus, idcirco ego adducam super
te robustissimos gentium, et interficient te, et morieris in
interitu occisorum’». (2) Nabuchodonosor, quia potentiam
suam superbe iactavit et ait: «Nonne hec est Babilon, quam
edificavi michi in domum regni, in robore fortitudinis mee
et in gloria decoris mei? Cum adhuc sermo esset in ore regis,
vox de celo ruit: ‘Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: regnum
tuum transiet a te, et ab hominibus te eicient et cum bestiis
et feris erit habitatio tua, fenum quasi bos comedes et septem
tempora mutabuntur super te, donec scias quod excelsus
dominetur in regno hominum et cuicumque voluerit det
illud’. Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor».

Torna all'inizio