Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1031


Quam ut refutari verus ille pecuniarum contemptor aspexit, in
quadam fenestra deiectam veluti pulverem vilipendit.
7 Igitur pater illius, quidnam de ipso factum esset ignorans,
quam plurimum sollicitus esse non destitit, donec ei tandem post longam
inquisitionem innotuit, qualiter in loco praefato filius eius misere
degendo delituit. Turbatus itaque non mediocriter ad subitum rei
eventum, convocatis amicis et notis, sine mora cucurrit ad locum.
Sed novo Christi militi, adventum minasque persequentium audienti,
irae locum dare complacuit; et ne videretur a patre, cuidam caveae,
quam ad hoc ante providerat, se immersit. In hac ergo quasi
per mensem integrum latitanti ab uno solo forsitan locum sciente clandestinum
impendebatur obsequium; et inde raro vix aliqua necessitate
compulsus egrediens, divinam illic clementiam in ieiuniis et
fletu
non desiit implorare, ut a persequentium manibus ipsum dignaretur
eripere. Infusa est proinde in tenebris exoranti mira
quaedam et inexperta laetitia, ex qua subito in tantam mentis animatur
constantiam, ut non solum, persecutoribus spretis, in publicum
prodeat, verum etiam, quia segniter latuerit, torporis et ignaviae
se graviter arguat. Videntes itaque noti eius virum a statu pristino
penitus alteratum macieque et squalore confectum, non id supernae
gratiae sed dementiae potius imputabant; et eidem miserabiliter insultantes

Torna all'inizio