: Formularium florentinum artis notariae

12


DE DOCTRINA HUIUS ARTIS.
Si autem pater predictus finem vel promissionem a
filio non receperit: renumtians et ut superius continetur
et cetera de uxore et aliis que notarius viderit expedire;
et est notandum quod pater per leges et iura nil
filio in emancipatione donare vel dare tenetur; verum
secundum constitutum comunis Florentini et mores et
consuetudinem civitatis huius, medietate sibi bonorum
pro se et uxore recepta, alia inter filios debet dividi
et partiri; si vero emancipaverit filium ex prima
uxore, est in potestate patris de restituenda dote matris
nec ne; at si finem a filio emancipato receperit fiat hoc
modo.
DE PROMISSIONE FACTA PATRI A FILIO EMANCIPATO.
Vel ita: I. filius emancipatus ut supra; vel emancipatus
autem talis iudicis ut ambo, pater et filius,
adsserebant et contitebantur, per stipulationem solempnem
promisit, convenit et pactum fecit dicto M. patri
suo, quousque vixerit, dare sibi, loco et die tali, tantum
granum, vinum, oleum et ligna ac denarios, annuatim
donec vixerit; recepit pro se tantum, vel recepit pro
se et uxore sua Maria si habet, hoc acto et pacto apposito
quod quicumque predictorum decesserit, medietatem
tantum predictarum rerum alteri superstiti dare
debeat annuatim, et teneatur, ut dictum est, donec
vixerit; alioquin: promisit ei dare duplum predictarum
rerum quo tempore, et dampna et expensas ressarcire,
obligando se et heredes et bona sua et cetera; pro qua
fine vel promissione, et hiis omnibus et singulis, recepit
vel confessus recepisse ipse filius ab ipso patre suo emancipatione
et donatione; quorum bonorum et rerum ut
in suo instrumento continetur [et cetera], renumtians
et cetera ut supra.
Et nota quod quandoque sit emancipatio tantum sine

Torna all'inizio