Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 284


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod cupiditas etiam tripliciter dicitur. Uno modo
secundum quod est radix omnis peccati, et sic est quaedam inclinabilitas in
desiderium inordinatum cuiuscumque desiderabilis, vel ex corruptione fomitis,
vel ex conditione naturae, quae flexibilis est, propter hoc quod est ex nihilo.
Alio modo dicitur, secundum quod est conditio omne peccatum sequens ex parte
conversionis, prout dicit desiderium actualiter inordinatum cuiuscumque desiderabilis,
vel honoris, vel scientiae, etc.. Tertio modo dicitur, secundum quod
est speciale vitium et unum de septem capitalibus, scilicet inordinatum desiderium
habendi ea quae sufficientiam in vita promittunt, ut pecunia, et alia quorum
pretium numismate mensuratur: et per se constat quod talium desiderio
diabolus non peccavit.
Ad secundum dicendum, quod odium et invidia respectu Dei, praesupponunt in
Angelo voluntatis pravitatem, ut dicit Augustinus super Genesim ad litteram,
lib. 11: quod sic patet: quia nullius rei potest esse odium, nisi quod est dissonum
et contrarium voluntati. Illud autem quod est optimum, nihil defectus
habens admixtum, non est contrarium nisi voluntati non rectae. Similiter invidia
est dolor alienae prosperitatis, inquantum est impeditiva alicuius boni proprii;
divina autem felicitas non est impeditiva alicuius proprii boni, nisi quod
inordinate desideratur: quia ab eo omne bonum descendit; et ita odium et invidia
praesupponunt aliquod peccatum per quod voluntas deordinetur; et sic non
fuit peccatum eius odii vel invidiae.
Ad tertium dicendum, quod Angeli in hoc quod Deo ministrant et merentur,
laborem vel taedium non habent: et ideo peccatum accidiae eis non competit.
Sed pro tanto dicuntur voluisse sine labore gloriam consequi, quia propria virtute
assequi voluerunt, secundum quod laboriosum dicitur illud quod facultatem
operantis excedit.
Ad quartum dicendum, quod omissio quandoque est speciale peccatum, quando
scilicet dimittitur aliquid quod fieri debet, eo quod specialiter praeceptum est;
quandoque vero est conditio omne peccatum consequens, secundum quod est
dimissio alicuius circumstantiae in opere observandae: et hoc modo non est
inconveniens quod in primo peccato Angeli fuerit omissio. Potest tamen dici,
quod non tenebatur tunc actualiter conferre, quia alio modo peccatum vitare
poterat.
Ad quintum dicendum, quod ea quae sunt prima in generatione, non oportet
quod sint prima in destructione; unde non sequitur, si fides est prima virtutum,
quod infidelitas sit primum vitiorum.

Torna all'inizio