singulares, et corruptioni subiectas, a
medio recedentes, penitus reprobamus: et
quia iniuriae non sunt transitoriae, quae nostrae
Maiestati iugiter inferuntur, et animum
super iis non lenire possumus, nec debemus
utique, nostram potentiam relaxare cogimur
ad vindictam. Vos vero qui estis viri ad saniora
consilia constituti, sensus et rationis
excellentiam obtinentes, rugientem adversarium
nostrum, a processu, cujus detestabile
fuit initium, penitus revocetis, rerum consequentias,
ex causis praecedentibus attendentes:
alioquin utraque terra sentiet, qualiter in persecutorem,
ac consequentes principes, et fautores
procedat Augustus, et qualiter ferro Caesareas
inferat ultiones.
Cap. XXXII.
Fridericus fidelibus suis, de servitiis collatis
Ecclesiae per eum, et de creatione novi
Pontificis.
Quod ad notitiae fores, quae post
firmatam, utinam melioribus auspiciis,
pacem inter nos et Ecclesiam contigerunt,
insinuatio nostra sero perduxit causa
fuit tractatus de consummatione pacis continuus,
et firma fiducia de summi constantia
sacerdotis. Sed nec minus haec calami nostri
tardavit officium, dum sanctius credebamus
sub hilaritatis spe, tua vota suspendere,
|
|