[3]
De dominatione
Quoniam vero et dominationem habet omnium que in celo sunt sursum
et que in terra deorsum divinitas tota, ergo et dominatio de tota divinitate
coniunctim predicatur. Falluntur igitur dividentes. Sed quoniam
dominatio totius divinitatis cum servitute creature incepit, nec ante
fuit dominatio quam esset cui dominaretur, non enim Dominus sibi
ipsi poterat dominari, ostendit quod dominatio divinitas non est. Ait
enim: de qua Domini gig[n]ente divinitate vel genita, nil dicendum est, ut
estimo, quotiens a theologia i Patre et Filio divulgatur Dominus. Id est, quotiens
in divina pagina dicitur Dominus, de divinitate gig[n]ente vel
genita non dicitur, id est Dominus non est nomen divinitatis, quia hoc
in divinitate nomen incepit, et idcirco non est nomen divinitatis sed
notionis vel relationis.
Sed que est divinitas gig[n]ens vel genita? Numquit enim divinitas
gignit vel genita est, ut idonee dicatur “divinitas habet Filium” vel “divinitas
habet Patrem”? Ad quod dicendum quod “divinitas” pro
“Deus” positum est, mathematicum pro concretivo. Mathematicum
nomen est divinitas, quia est nomen nature; concretivum nomen est
Deus, quia est nomen non dico nativi, quia non est ibi materia, sed ex
natura quod est essentis.
Et nota propositiones istas, id est divinitas gig[n]entis Domini et
divinitas genita Domini. In “Domini” enim et “Domini”, Pater et
Filius, quia hoc idem in gig[n]ente notatur et genita; in divinitate vero
que gignit vel gignitur, Deus inobservate intelligitur. Quia igitur
de tota divinitate Dominus dicitur, falluntur profecto qui coniuncta
disiungunt.
Ast vero de his coniunctis predicamentis, que in tota divinitate
feruntur, sunt hec que sequuntur. Unde auctor ait: Et bonum autem et
|
|