urbem, ubi erat quidam senex qui voluntarie episcopatum Taurinensem
dimiserat, ut in illo claustro sibi et Deo liberius posset
vacare.
Quod episcopus Taurinensis reprehendit fratrem Rainaldum, ex eo quod episcopatum
receperat.
Hic, cum audisset quod frater Raynaldus magnus clericus
esset et noviter factus fuisset episcopus, suspiravit et dixit ei:
«Miror te prudentem virum ad tantam stulticiam devolutum,
ut episcopatum susciperes, cum esses in nobilissimo Ordine, scilicet
beati Francisci, qui est Ordo fratrum Minorum, Ordo perfectionis
eximie, in quo qui perseveraverit usque in finem, procul
dubio salvus erit. In quo etiam Ordine melius erat tibi humiliari
cum mitibus quam dividere spolia cum superbis, Prover. XVI.
Visum est michi quod tu multum erraveris et quasi apostataveris,
quia, cum esses in statu perfectionis et in vita contemplativa,
ad activam redisti. Unde Dominus per prophetam dicit quod
etiam Apostolus repetit, ad Hebreos X: Iustus meus ex fide vivit.
Quodsi subtraxerit se, non placebit anime mee. Nam et ego episcopus
fui similis tibi. Cumque viderem quod fatuitates clericorum
meorum non possem corrigere, qui ambulaverunt post vanitatem et
vani facti sunt, elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea.
Dimisi igitur episcopatum et clericos meos et volui potius salvare
animam meam quam me et illos perdere in gehennam. Et hoc
feci exemplo beati Benedicti, qui deseruit aliquos monachos, eo
quod ipsos discolos invenisset et malos».
Qualiter responsum fuit Taurinensi episcopo cum Scriptura divina et cum
verbis Innocentii.
Cum autem verba huiusmodi audisset frater Rainaldus, non
respondebat, cum esset litteratus et multum argutus, quia audiebat
quod audire volebat et quia cognoscebat quod episcopus
|
|