uenerabilibus fratribus Wlfstano Wigorniensi et Petro
Cestrensi episcopis salutem.
Insinuauit nobis uenerabilis frater noster Thomas Eboracensis
archiepiscopus aduenisse de Orchadum insulis ad se quendam
clericum, quem in episcopatu ipsius terrae precipiente et insinuante
Paulo comite testatur esse electum. Et quia ex antiquo
more sui iuris est prefatarum insularum presules consecrare,
petit a me ut mittam sibi de nostris suffraganeis duos qui tantae
rei sacramentum cum eo ualeant celebrare. Rogantes itaque
precipimus et precipientes rogamus quatinus omni excusatione
summota illuc eatis, et ex nostro precepto secum quod iustum
est in tantae rei misterio compleatis. Non enim decet ut qui
sacrandus in hanc terram uenit, et cum omni humilitate sacrari
se postulat, inopia adiutorum a tanto regno non sacratus abscedat.
Terminum huius consecrationis lator uobis praesentium indicabit.
Et ne forte solliciti sitis, putantes quod uel ipse uel successores
eius hac occasione super aecclesias uestras ius prelationis quandoque
conentur arripere, litteras quas ipse michi transmisit
fraternitati uestrae sollicitudinem de futuro gerens curaui transmittere.
Quas et has quas uobis transmitto in archiuis aecclesiarum
uestrarum ob memoriam futurorum seruatum iri praecipio.
14
Domino merito sanctitatis insigniter efferendo Iohanni Normannorum
archiepiscopo L. indignus uocari episcopus bene ceptis
meliora conectere.
Gratias ago colendae benignitati uestrae quia non solum presens
praesentem me indeficienti amore propter Deum dilexistis, |
|