Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 35


stolam per duos ydoneos nuntios, videlicet Johanem Palistine episcopum et Beltramum subdiaconum
Romanorum, mandavit. Quam stolam ipse Anselmus pontifex, clero et populo
Mediolanensi circumstante et colaudante Anacletum papam eiusque legatos et legationem,
reverenter suscepit. Pars vero sibi adversa inde magis detrahere cepit. At plenitudo cleri;
et populi ad eum concurebat, timorem quoque et reverentiam regi Curado et pape Anacreto
ex dilectione portabat.
57. Et dum hic spiritus fuit in plenitudine ecclesie et civitatis Mediolani, et venditiones
et privilegia, que egregii capitanei de Bessana et de porta Horientali atque Lomagna
et Gregorius papa septimus et Urbanus papa secundus presbitero Liprando fecerunt, vim
suam obtinuerunt et oculis omnium latuerunt, nula guera Mediolanenses ignominiavit; sed
Papiensibus, Cremonensibus, Novariensibus cunctisque suis inimicis late et splendide ipsi
Mediolanenses prestiterunt. At ubi Anselmus archiepiscopus contra ipsas venditiones et
privilegia facere voluit et fecit, et multitudo cleri et populi atque consulum ipsas venditiones
et privilegia legere voluit, contingit, quod quidam manipulus militum Mediolanensium
captus est a Cremonensibus; et plures de ordinariis decumanis sacerdotibus ceperunt nescio
quo spiritu super causa regis Curadi ridere et causam Anacleti latenter spernere. Hinc
Anselmus archiepiscopus multos sustinens stimulos, tandem presbiterum Azonem, magistrum
puerorum, canentium principaliter in missa sacerdotum, celebrantium corporis et sanguinis
Christi sacrificia, et quosdam allios, qui fuerunt dolosi in celebratione corone regis Conradi,
excommunicavit. Ex cujus excommunicationis radice circumcisi Christum filium virginis
ignorant, et maxima pars Quiritum et Longobardorum auctorem divine et humane legis
minime amant, sine quibus auctoribus celi vel terre pace frui non possumus. Et etiam nunc
discessio multa et pernitiosa nimirum orta est in Mediolanensi populo sub excommunicationis
titulo; quia si archiepiscopus excommunicavit hunc presbiterum et allios in pulpito sancte
Tegle, et episcopi comprovinciales et sufraganei, sicut supra dictum est, excommunicaverunt
illum Papie.
58. Ordinarii itaque et decumani sacerdotes et ceteri faventes pape Innocentio
secundo, et insidias preparantes hujusmodi archiepiscopo, suas pecunias effuderunt et ipsas
legis et morum peritis atque bellatoribus viris tribuerunt. Unde ipse archiepiscopus compulsus
intrare popularem contionem, ut ibi decertaret cum suis excommunicatis de excommunicatione.
Cumque ipse expectaret sagitas de justa aut injusta excommunicatione, Nazarius
primicerius, mire caliditatis homo, per prolixum sermonem cuncte concioni induxit
fastidium. Archipresbiter autem decumanorum Stephanus, qui cognominatur Guandeca,
videns primicerium suum fastidiose fore locutum, vocem suam exaltavit et contra archiepiscopum
sic ait: "Hoc, quod isti nolunt tibi dicere, ego dico. Tu es hereticus, perjurus, sacrilegus,
et alliis criminibus, que non sunt hic notanda es reus". Hiis auditis ex improviso,
archiepiscopus obstupuit. Archipresbiter vero ille, habens testum evangeliorum ad manum,
continuo juravit, quod ipse de istis rebus, quas dixerat, esse in isto Anselmo, qui dicitur de
Pusterla, in judicio episcopi Novariensis et Albanensis, qui sunt de suffraganeis ecclesie

1



5




10




15




20




25




30




35



Torna all'inizio