Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 282


sint aliquando pauci, putantur ab adversariis, qui circumdati sunt,
esse multi, et maxime cum videant illos qui sunt cum duce vel
principe exercitus pueros et mulieres et equos et homines ficticios,
ut dictum est supra, quos credunt esse pugnatores, et per hoc terrentur
et confunduntur. Et si forte adversarii bene pugnant, faciunt
eis viam ut fugiant; et statim cum fugere incipiunt et ab invicem
separari, insequuntur eos, et plures tunc occidunt in fuga
quam mortificare possint in bello. Sciendum est tamen quod, si
aliud possunt, non libenter congrediuntur, sed homines et equos sagittis
vulnerant et occidunt. Et cum iam homines et equi sunt debilitati
sagittis, tunc congrediuntur cum eis.
<15>. Munitiones in hunc modum expugnant. Si est talis munitio,
ipsam circumdant, immo aliquando sepiunt, ut nullus possit
ingredi vel exire. Et pugnant fortissime machinis et sagittis, et nec
die nec nocte cessant a prelio, ut illi qui sunt in munitionibus non
quiescant; ipsi tamen Tartari quiescunt, quia acies dividunt et una
succedit alteri in pugna, ut non nimium fatigentur. Et si eam taliter
habere non possunt, grecum prohiciunt ignem; immo solent
aliquando accipere arvinam hominum quos occidunt, et liquefactam
proiciunt super domos. Et ubicumque venit ignis super pinguedinem
illam, quasi inextinguibiliter ardet. Extingui tamen potest,
ut dicitur, cum vino vel cervisia superfusa. Et si super carnem
ceciderit, confricatione palme manus potest extingui.

Torna all'inizio