Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1006


Ab hac igitur participatione divinae bonitatis, scilicet a visione essentiae
ipsius, homo per peccatum amotus erat; et secundum hoc homo dicebatur privatus
Dei dilectione. Et ideo inquantum Christus per passionem suam satisfaciens
pro nobis, ad visionem Dei homines admitti impetravit, secundum hoc
dicitur nos Deo reconciliasse.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod omnes creaturas diligit quantum ad aliquem
modum, quo communicat eis bonitatem suam; sed illas dicitur simpliciter diligere
quibus seipsum videndum communicat. Ioan. 14, 21: «Ego diligam eum, et
manifestabo ei me ipsum».
Ad secundum dicendum, quod sicut Deus dicitur diligere creaturas quando iam
sunt, inquantum eis actu suam bonitatem communicat, quas antequam essent,
dilexit secundum propositum communicandi eis suam bonitatem; ita etiam dicitur
Deus homines dilexisse secundum propositum communicandi vel concedendi
hominibus suam visionem, ex qua dilectione Filium dedit. Sed per mortem
Filii dilexit eos quasi actualiter ad visionem sui admittens, remoto impedimento
quod eos a visione Dei impediebat.
Ad tertium dicendum, quod ex parte illorum qui occiderunt Christum, non fuit
aliquid quod misericordiam provocaret, sed magis iram; sed ex parte Christi
qui pro nobis mortem sustinuit, fuit immensa caritas, quae fecit passionem ex
parte patientiae Deo acceptam: et sic per ipsam sumus reconciliati.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in medio est duo considerare, scilicet
rationem quare dicatur medium, et actum medii. Dicitur autem aliquid
medium ex hoc quod est inter extrema. Actus autem medii est extrema coniungere.
Mediator igitur dicitur aliquis ex hoc quod actum medii exercet coniungendo
disiunctos. Non potest autem actum medii exercere nisi aliquo modo
natura medii in ipso inveniatur, ut scilicet sit inter extrema. Esse autem inter
extrema convenit quantum ad duo; scilicet quantum ad hoc quod medium participat
utrumque extremorum; et secundum ordinem, inquantum est sub primo, et
supra ultimum: et hoc exigitur ad rationem medii proprie dicti: quia medium
dicitur secundum respectum ad primum et ultimum, quae ordinem dicunt.
Christo autem secundum humanam naturam haec tria conveniunt. Ipse enim
secundum humanam naturam pro hominibus satisfaciens, homines Deo
coniunxit: ipse etiam ab utroque extremorum aliquid participat, inquantum
homo; a Deo quidem beatitudinem, ab hominibus autem infirmitatem: ipse
etiam inquantum homo, supra homines fuit per plenitudinem gratiarum, et
unionem; et infra Deum propter naturam creatam assumptam. Et ideo, proprie
loquendo, ratione humanae naturae est mediator.

Torna all'inizio