Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 88


se scribat; ipse tamen in fine ipsius professionis signum crucis faciat.
Deinde ablato a tunica capitio usque ad horam benedictionis suae extra
chorum maneat.

<DE BENEDICTIONE NOUITIORUM.> Cantor uero procurare sibi debet
membranam et incaustum et scriptorem si nescit scribere. Hora benedicendi
in arbitrio abbatis est, uidelicet aut ante introitum missae, si
missam non celebrat, aut post euangelium siue missam celebret siue non.
Ipse tamen in consecratione monachi si ei commodum est missam
celebrare debet, sicut canones praecipiunt.
Lecto igitur euangelio intrante chorum nouitio praecedente eum magistro
suo incipiente dextero choro dicat conuentus psalmum Miserere mei deus ,
nouitius ante altare ueniens super gradum se prosternat. Dictoque
psalmo surgens professionem suam legat et super altare ponat. Quod si
ignarus litterarum est, magister suus debet eam pro eo legere et ipse
nouitius super altare ponere. Quo facto flexis coram altari genibus
ueniam petat et postea ad locum ubi se prostrauit rediens uersum
Suscipe me domine ter dicat ibique inter dicendum ter genua flectat; quem
uersum ter repetens conuentus adiungat ad ultimum Gloria patri. Kyrieleison.
Christe eleison. Kyrieleison. Pater noster
. Conuentu incipiente Gloria
patri
nouitius inclinatus peruoluat se in circuitum et statim prosternat se.
Abbas dicto Et ne nos inducas in tentationem et responso Sed libera nos a malo
incipiat psalmum De profundis quo finito a conuentu cum Gloria patri
adiungat Saluum fac seruum tuum. Mitte ei domine auxilium de sancto. Nihil
proficiat inimicus in eo. Esto ei domine turris fortitudinis. Domine exaudi
orationem meam. Dominus uobiscum
, deinde collectam Deus indulgentiae
pater
, item aliam Deus qui per coaeternum filium , item aliam Domine Iesu
Christe qui es uia
. Dictis his tribus collectis singulis cum integro Per

Torna all'inizio