Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 140

Liber II


alienum, ostendemus: dicemus tamen nos illi libenter ignoscere, modo velit in posterum abstinere. Atque hoc loco illum liberius monere et, si personae qualitas patietur, etiam obiurgare poterimus. Postremo cum amicitiae quadam quasi instauratione epistolam concludemus. Si crimen ad nos non pertinebit, quum diu illud auxerimus detestatique fuerimus, satis erit pro nostra amicitia amicum, ut in posterum abstineat, admonere eique infamiam, pericula, poenas caeteraque quae ad deterrendum hominem valent, amice severeque proponere. Si vero alterius crimen apud principem vel apud alique qui indicandi de illo ius habeat, deferemus, exordium ab ingenti benevolentiae captatione sumemus. Eam tum a nostra, tum illius ad quem scribimus, persona captabimus. Id quomodo faciendum sit, ex superiore libro repetemus. Deinde ad causam pedetentim accedentes, suspicionem odii, maledicentiae, invidiae calumniaeque omnem a nobis removebimus; imo, si poterimus, amicitiam inter nos intercedere dicemus officiaque ultro citroque collata commemorabimus. His iactis fundamentis, crimen narrabimus, tum pro constitutionis genere, causam nostram argumentis rationibusque confirmabimus confutabimusque ea, quae contra aut dicta essent aut dici potuissent. Deinde petemus ab eo ad quem scribemus, ut hac de re

Torna all'inizio