Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 437


prevalet magis anime sue? Respondit: quem cupitates sue non
vincunt. Et dehonestaverunt quidam deliciosi vitam Dyogenis, et
respondit: si vellem possem vivere vitam vestram, vos tamen,
si velletis, non possetis vivere meam. Et dehonestavit eum quidam,
cui respondit: nolo contendere tecum super re in qua ille
qui obtinebit vilior reputetur contemptor, quia ex eo quod est in
tuo vase locutus es, et vas omne iuxta id quod continet manat.
Et dixerunt ei: etiam loquendo te dehonestavit in absencia tua.
Respondit: si percuteres me in absencia mea, non curarem. Et
vidit quosdam conantes mulierum obtinere amorem ex largitione
bonorum vestium et multorum clenodiorum. Qui dixit eis: vos
mulieres instruitis divites amare, non maritos. Et dixit: respondens
dehonestatori inhoneste est vilis, et nobilis est respondens
dehonestatori cum patiencia. Et dixit: non est thesaurus melior
quam sensus sive discrecio, nec paupertas improbior quam ignorancia,
nec melior amicus quam bonus mos, nec gubernator melior
quam fortuna, nec hereditas melior bono documento. Et dixit:
infirmitas est corporis carcer, et tristicia carcer anime. Et dehonestavit
eum quidam generosus ob vilitatem sui generis, cui respondit:
mea sublimitas a me incipit, tua in te desinit. Et
stabat Dyogenes cum uno in silencio; cui dixerunt: quare non
loqueris? Respondit: virtus boni viri consistit in auribus,
alterius vero in lingua. Et dixerunt ei: talis vult te occidere.
Respondit: si fecerit, maius damnum inferret sibi quam mihi.
Et dehonestavit eum quidam nec respondit; cui dixerunt: quare
non respondes? Respondit: non possum magis eum dehonestare
quam ipse se ipsum dehonestavit, quia dehonestavit eum qui
ipsum non dehonestaverat. Et dixit quidam: quomodo turbari
faciam inimicum? Respondit: quod sis bonus valde. Et dixit:
si volueris magnificare bonitates tuas in oculis hominum, non
reputes eas magnas apud tuos. Et dixit: si dederis potestatem

Torna all'inizio