Ricobaldus de Ferraria: Chronica parva ferrariensis

Pag 138


fecerunt in eis locis, aggeribus ac
fossis munita. Primum in superiori parte fluminis,
quod appellaverunt castellum Thealdi,
nomine forsan alicuius prepotentis
ex eis, qua regione nunc est ecclesia beati
Iohannis et arx iuxta pontem sita, que
nunc dicitur Castellum Thealdum. Secundum inferiori
parte fluminis, in regione beati Petri, quod appellaverunt
Castellum Curtisiorum. Straverunt
autem sabulo viam qua ab alterutro ibatur,
que via Sablonum nunc dicitur. Incipit autem
a ponte sancti Petri et tendit per platem communis
secus ecclesiam maiorem, habens dextra
et sinistra palatia per tyrannos constructa quousque
in parochiam beati Iohannis iam dicti
pervenitur. Postquam loca media prefatis castellis
habitationibus impleri ceperunt, fossas
civitatis munimini suo fecerunt. Ea castella
fuerunt termini longitudinis urbis, sicut
apparent vestigia. Mox frequentia incolarum
dilatata est civitas secus flumen deorsum
et complexa est regionem, qua ecclesia beati



495




500




505




510



Torna all'inizio