Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 298


Quod decet omnes cives, et maxime reges
et principes sic solicitari circa
regimen filiorum, ut ab ipsa infantia
instruantur in fide.
Cap. V.

Videntur autem tria ipsi fidei convenire, per quae triplici
via venari possumus, quod omnes cives, et
maxime reges et principes circa regimen filiorum sic
soilicitari debent, ut ab ipsa infantia instruantur in fide.
Fides, enim primo supra rationem est: et ea, quae sunt
fidei, ratione comprehendi non possunt. Secuno ea, quae
sunt fidei, simpliciter sunt credenda. Tertio eis est firmiter
adherendum. Prima autem via sic patet. Nam sic fides
supra rationem est, et ea quae sunt fidei ratione comprehendi
non possunt: utile est ut in illa aetate proponantur
ea quae sunt fidei, in qua ratio non quaeritur dictorum,
sed simpliciter acquiescitur dictis. Huiusmodi autem est
aetas infantiae. Infantes enim, cum eis a matre vel a patre
proponuntur aliqua credenda, non quaerunt rationem
dictorum, qui usum rationis non habent, sed simpliciter
acquiescunt dictis. Secunda via ad investigandum hoc
idem sic ostendi potest. Nam ea quae sunt fidei quia supra
rationem sunt, ideo eis simpliciter est credendum.
Acquiescendum est autem iis quae sunt fidei ex auctoritate
divina, et ex simplici creduilitate, non ex perspicacia
rationis, non tamen hoc inconvenienter sit, quia nulli
dubium esse debet divinam prudentiam et eius auctoritatem,
omnem perspicaciam humani generis superare,
quare utilius auctoritati divinae simpliciter creditur, quam
acquiescatur rationibus et demonstrationibus hominum.
Si ergo ea quae sunt fidei simpliciter sunt credenda, convenienter
talia in illa aetate proponuntur, quae sunt simpliciter

Torna all'inizio