Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 122


III 69

Super interdicto et excommunicatione contemptis ad presens est vobis questio cum ecclesiis S. Marie
in Campo et capella eiusdem. Sane viro prudenti videri non debet inutilis dispendiosa concordia,
per quam sic a iudiciorum strepitu, labore viarum et expensarum dampno cessatur, quod concordatis
partibus iustitia nullius note subicitur lesionis. Ecce quod agitur, videlicet, quod utraque
servetur sententia et a vobis petatur humiliter relaxatio utriusque. Ex quo sequitur, quod, dum in
hiis de plano vobis iurisdictio recognoscitur, apertius de iurisdictionis possessione liquebit. Cum
ergo diebus istis de aliis non sit actum, ad que facilius et expeditius lapsu temporis poterit post ista
procedi, admittite, si placet, admittite, quod creditur utiliter procuratum. Verumtamen non adeo
me primum extimo, ut, si vobis occurrerint meliora, contempnam.

III 70

Etsi penna habeas, quibus volare satagis in solitudine, ut quiescas, tamen ligate sunt nexibus debiti
coniugalis, quod non solum in usu tori consistit, sed etiam in quibusdam oneribus, que maritali lege
debentur. Porro, sicut intelligo, ad consummationem tui desiderii consensus non accedit uxoris. Sed
numquid licet, decet aut expedit cum tanto scandalo coniugis tibi soli procurare quietem? Sane
posset forte timeri, ne, unde ascendi videtur ad meritum, tenderetur ad culpam. Preterea multum
me terret infirmitas, que te urget, cum non claustri silentium patiatur, sed claustralium interrumperet
forte quietem. Et quidem rari nimis et pauci temporibus istis occurrunt, qui multum illos admittant,
de quibus labores et onera dumtaxat expectant. Illud vero, quod secreta mihi patefecit relatio
nuntii tui, non multum persuadet religionis introitum, per quem omnis species restitutionis subtrahitur,
et qui in Domino satis sufficit cum affectu, ubi non suffragatur effectus. Ceterum, quia potens
est Dominus providere compendia felicioris eventus, dilationem suadeo concepti propositi, sub
qua sic moretur prompta voluntas, quod non habeat, quid metuat, retardata potestas. Ad hec recommendo
me orationibus vestris non dubitans, quod etiam in fine seculi pretiosas aliquas sibi
conservet Dominus margaritas, qui diebus Elie reservavit septem milia virorum, qui ante Baal genua
non curvarunt.

III 71

Torna all'inizio