Petrus Mallii: Descriptio basilicae Vaticanae

Pag 407


fundo Statiano, quod tenuit Claudius nepos Demetrii; olivetum in
fundo Sutrio; olivetum in fundo suprascripto, quod tenet Sergius
gener Petri; olivetum in fundo suprascripto, quod tenet familia
et cetera; olivetum in fundo Paterno, quod tenet familia et cetera.
Siquis autem temerario ausu infringere praesunpserit et cetera.
Datum idibus novembris, imperante piissimo Leone.
DE ALTARE SANCTI EGIDII ABBATIS.
21. Iuxta sepulchrum, in quo beatus Gregorius papa I primo
loco positus fuit, est venerabile altare sancti Egidii abbatis.
Sabinianus papa, sub cuius tempore fuit fames gravis in civitate
Romana; sed facta pace cum gente Longobardorum, iussit aperiri
horrea Ecclesiae, et venumdari frumentum populo per unum
solidum .XXX. modios tritici. Cuius epitafium est istud:
Hic hominum vitia blando sermone removit:
Nec culpis iudex, sed medicina fuit.
Misericordiae enim visceribus ultra quam dici possit affluebat;
et quantum in se nullum a beneficio misericordiae excludebat.
Bonifatius III papa. Hic requiescit in porticu pontificum ad
sanctum Gregorium.
Bonifatius papa IIII, qui petiit templum Pantheon a Foca
Caesare, et dedicavit illud in honorem beatae Mariae semper virginis

Torna all'inizio