Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 149


Platina, uterque, ni fallor, Laurentii Vallensis auditor. Pomponii
pauca omnino extant, sed illa ipsa accuratissime conscripta; novimus
quae de legibus, sacerdotiis et magistratibus ad M. Panthagatum
scripsit, quamquam et de arte grammatica edidit praecepta:
omnia mire vetustatem redolentia, arguuntque plane hominis studium,
quod in recognoscenda vetustate praecipue fuit occupatum.
Platinae Historia et quae De honesta voluptate scripsit omnibus

Torna all'inizio