Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 108


ad amorem sui servicii faciat ferventes, et ordinando
caritatem retribuat eis mercedem laborum, quatenus
moderni animentur ad opus similium studiorum. Neque
preferat novitios emeritis, quod lege est prohibitum a regibus
preteritis. Paululum quoque intermissis secularibus consiliis
legat quantulumcumque de historiis patrum precedentum,
ut inde sibi assummat bonę imitationis emolumentum.
Legere enim aliorum annales plurimum valet ad
instruendos ritus imperiales. Hoc est enim ire recta via vel
semel in die loqui cum phylosophya. Quia tunc bene regitur
res publica, quando imperant phylosophi et phylosophantur
imperatores. Quin etiam provideat sibi rex suisque successoribus
investigando sepius de regalis fisci publicis pensionibus.
Suum est denique in largiendo uti regia magnifìcentia,
quod non fiet sine rerum opulentia. Pro
aecclesiis igitur ruinam minantibus restaurandis et pontibus
fabricandis et xenodochiis reparandis diversisque usibus
regalis milicię reconciliandis non solum apud Romanum
palacium, sed etiam Papię est constitutum publicum

1



5




10




15



Torna all'inizio