Hugo etc. … etc.
Vellemus libenter placidiora vobis posse nova describere, que cordi
vestro materiam exultationis afferrent, non causam doloris et turbinis excitarent.
At quia contingentia, divine discretionis arbitrio, frater carissime,
nullus potest mortalium immutare, cogimur, licet inviti, quod de Andrea,
filio vestro, nuper evenit in curia descriptione lugubri declarare. Noverit
itaque vestra sinceritas quod idem filius vestri V die octubris, apud Tibur,
quod cum dolore referimus, viam est universe carnis ingressus, confessione
preambulo peccatorum et receptis aliis ecclesiasticis sacramentis. De
cuius obitu, licet dolere merito debeatis, et nos etiam doloris vestri participes
existamus, quia tamen divine voluntati resistere non valemus et calicem
fatalis amaritudinis nemo preterit non gustatum, consolationem vos
decet assumere in Eius presertim nomine, qui eundem filium vobis dedit
et abstulit et, cum vult, omnis carnis figmenta dissolvit. Hortamur igitur
vos et obsecramus in Domino, quatenus, prudenter considerantes quod ab
hac luce subtractos nec lacrime quantumvis amare nec suspiria quantumvis
lugubria redimunt, de dicti filii vestri casu, cui tam in ipsa sui egritudine,
quam etiam sospitate necessaria quelibet fecimus ministrari eiusque
corpus honorificentia condigna tradi ecclesiastice sepulture, spem in
Domino, qui mestorum cordium solatur angustias, debite consolationis et
celeris assumatis.
|
|