Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono pacis

Pag 171


Item Extra, De emunitate ecclesiarum , c. Pervenit «Nullum per nostrum
vel ecclesie sue nomen aut alio modo excusari a murorum vigiliis patiatur;
sed omnes ad hoc generaliter compellantur, quatenus cunctis vigilantibus
melius valeat civitatis custodia procurari»; Glosa : «Quia expedit rei
publice plures habere defensores». Item Extra, De iniuriis et dampno
dato
, c. In nostra dicitur «Pro bono concordie ad expensarum satisfactionem
contribuat»; et Glosa : «Equum est fieri contributionem pro bono
pacis et concordie ne forte hac occasione concordia non servetur».
Quantum ad quintum sufficiat dicere quod iura civilia etiam multa
mala permictunt, scilicet non puniendo ea pro bono comuni pacis, scilicet
usuras et prostibula.
[2] Circa vero probationem per rationem faciendam nota quod ratio
potest ad hoc adduci ad presens ex parte sextuplici.
Et primo ex parte Dei.
Bonum enim Dei prefertur bono cuiuscumque creati. Sed pax est
bonum Dei et ad Deum pertinens; huiusmodi autem temporalia sunt
bonum pertinens ad homines. Ergo pro bono pacis assequendo, sustineri

Torna all'inizio