DE URINIS
SECUNDUM MATTHEUM DE ARCHIEPISCOPO
Si in principio enim urina fuerit rubea vel subrubea et tenuis,
postea fuerit minus colorata et spissa, materiam digestam significat.
Si vero urina in principio fuerit rubea vel subrubea et spissa,
et deinde appareat minus colorata et tenuis, materiam digestam
significat. Urina alba et spissa pauca significat compactionem materie,
signat fluxus ventris paucitatem assumptorum. In causon
debet esse urina rubea et tenuis superius cum spuma, cuius circulus
sit obscurus, et eadem fere que in yctericis. Urina citrina vel
subrubea vel rubea, cuius in fundo arenule rubre apparent, dolorem
renum et lumborum significat. Quotiescunque videris, urinam
rubeam vel subrubeam, mediocriter per totum spissam, superius
obumbratam, tercianam duplicem significat vel calefactionem
epatis. Urina subcitrina, mediocriter spissa, coleram vitellinam
significat. Urina pallida, mediocriter spissa, flegma acetosum
significat. Urina rubea vel subrubea, in substantia tenuis, solet significare
tercianam simplicem et quandoque calefactionem epatis
ex siccitate vel calefactionem membrorum ex nimio exercito.
Quociescunque videris urinam rubeam vel subrubeam, russam vel
subrussam, mediocriter spissam, superius obumbratam, salsum flegma
esse significat; et debet laborare ab hora VI inferius, vel debet habere
dolorem capitis vel salsedinem oris et constrictionem pectoris.
Quotiescunque videris resolutionem in fundo vasis, soias esse
ex vesica aut ex renibus; quando autem videbis resolutiones a latere
a superiora, a solidis esse scias, quod fit in illis qui parantur
ad ethicam. Et sciendum quod urine illorum qui parantur ad ethicam
sunt que iam sunt ethici: quandoque apparent glauce, quandoque
pallide vel citrine, russe vel subrusse, cum huismodi resolutionis
supradictis. Urina rubea vel subrubea, rusa vel subrussa,
turbulenta, superius livens, in muliere, si non febricitat, pregnans
est. Si in principio enim urinam videris russam vel rubeam
vel subrubeam, mediocriter spissam, cuius circulus livescit, peripleumoniam
significat. Si autem in fine egritudinis videris urinam,
|
|