quia homines providentes futura bona, excogitans
vias, per quas faciliter illa adipisci valeant. Ergo ratione
bonorum, ad quae rex gentem suam dirigere debet,
expedit ut habeat providentiam futurorum, ut facilius
illa futura bona adipisci valeat, et ut habeat memoriam
praeteritorum, ut ex actis praeteritis sciat quid agere
debeat in futurum. Ratione vero modi per quem dirigit,
oportet quod habeat intellectum et rationem, sive
oportet quod sit intelligens et rarionale. Modus enim,
quo rex suum populum dirigit, oportet quod sit humanus,
quia rex ipse homo est. Homo enim intelligit ratiocinando
et discurrendo. accipit enim aliqua principia
et aliquas praemissas, ex quibus elicit intentas conclusiones
et hoc tam in speculabilibus, quam in agibilibus.
Nam sicut fiunt rationes, ut demonstretur, quid sit verum
cognoscendum: sic fiunt rationes, ut persuadeatur quid
sit bonum prosequendum. Ratione igitur huiusmodi cognoscendi,
qui est inditus hominibus, volens alios dirigere,
oportet quod sit intelligens, cognoscendo principia,
et praemissa, et rationalis, ratiocinando, et eliciendo ex illis
praemissis cunclusiones intentas. Vel oportet quod
sit intelligens, sciendo leges, et consuetudines bonas, et
alia quae possunt esse principia, et regulae agendorum.
Oportet autem quod sit rationalis, speculando ex illis regulis
quid agere congruit. Sicut ergo ratione bonorum
ad quae dirigit, oportet regem esse memorem, et providum:
sic ratione modi per quem dirigit, oportet ipsum
esse intelligentem, et rationelem. Sed ratione propriae
personae quae est alios dirigens, oportet quod sit solers, et
docilis. Nam qui in tanto culmine est positus, ut tantam
gentem regere habeat, oportet quod sit industris, et solers,
ut sciat ex se invenire bona gentis sibi commissae. Verum
quia nullus homo sufficit ad excogitandum omnia quae
possunt esse utilia toti regno, cum hoc quod regem expedit
esse solertem ex se, quae bona sunt regno utilia excogitando,
|
|