DE ORATORIO SANCTAE CRUCIS. 
35. Ab alia parte est ecclesia sanctae Crucis, quam construi 
fecit beatae recordationis Symachus papa, cuius absidam columnis 
porfireticis et optimo mosibo decoravit, et .X. libras ligni sanctae 
Crucis in ea recondidit. 
DE ECCLESIA SANCTI IOHANNIS AD FONTES. 
36. Postea sunt fontes quos fieri fecit beatus Damasus papa, 
sicut in scriptis invenimus. 
DE EXCELLENTIA HUIUS BASILICAE. 
37. Quantam reverentiam huic sanctissimae Beati Petri apostolorum 
principis basilicae totus orbis exhibeat, in vita Vigilii 
papae aperte cognoscitur. Nam Theodora Augusta, mittens Anthemium 
scribonem suum Romam, ut Vigilium papam comprehenderet, 
ait ei: << Excepto in basilica Beati Petri, parce. Nam si 
in Lateranis aut in palatio, aut in qualibet ecclesia Vigilium inveneris, 
mox imposito in navi, perduc eum usque ad nos. Quod 
si non feceris per viventem in saecula excoriari te faciam >> . 
DE EADEM RE. 
38. Hoc quoque non est parvum, quod de institutione sanctorum 
Patrum, quadam praerogativa sumitur de sanctissimo altari Beati
  |  
  |