: Chronica monasterii Sancti Michaelis Clusini

970


Domini et Salvatoris nostri laudum officia nocte dieque ante eius venerandum altare, quod
illius gloriosae et incomparabilis imaginis praesentia insignitur, devote ac sollempniter
agere. Quod opus cum nullatenus intermitteret, nocte quadam lecturus ibi ex more
lectionem lucernam ipse tenebat, quae venti flamine, ut assolet fieri, extincta est. Quo
casu cum pro lectionis dilatione magis anxiaretur, de cereo, qui ante sancti Michaelis
altare perpetuis fovetur ignibus, subito sese flamma prorupit et in manu illius non sine
fratrum admiratione lucernam accendit. Quod ubi Dei famulus vidit, vehementer obstupuit
et solotenus prostratus diutius adoravit et fratribus, quo adviveret, ne cui miraculum
proderent, interdixit. Quid plura ? Annis XL et IIII monasterium viriliter rexit tandemque
sicut oliva fructifera in domo Domini in pace quievit.
XXII. Tale habuit sanctus ille locus sui primordii incrementum, talibus gloriatur
auctoribus et tam gloriosus quam venerabilis extunc et nunc cunctis extitit gentibus, exceptis
Taurinensibus, qui tanquam Scyllei canes semper oblatraverunt et livido oculo
coenobii commoda obliquare non cessaverunt. Eorum tamen dentes omniumque male
loco insidiantium vires archangelus ita potenter obtrivit, ut, si non voce, rebus equidem
clamaret: "Qui hos tangit, quasi si tangat pupillam oculi mei". Nemo enim locum
seu illa, quae iuris eius sunt, aliquando iniuriis impetivit et illaesus abiit. Vocatus et
non vocatus adest et sibi in aula sua digne famulantium seseque humiliter deprecantium
vota benignus attendit et ab ore saevissimi drachonis incessanter protegit. Illius ergo
quem caelestis curiae primatem, o grex Clusine, specialiter tibi delegisti, innitere patrocinio !
Illum te decet prae omnibus venerari et glorificare cultu perpetuo, qui te sub
umbra alarum suarum pie fovendo sic defendat in proelio, ne damneris sine fine in
tremendo iudicio.
EXPLICIT.

Torna all'inizio