Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 928


Solutio
Respondeo dicendum, quod rectum dicitur esse cuius medium non exit ab extremis.
Actus autem consideratur inter duo, quae quasi sunt eius extrema, scilicet
principium agens, et finem intentum; unde in opere vel intentione rectitudo esse
dicitur, secundum quod opus ab agente egrediens non praetergreditur ordinem
debiti finis; et ideo illius est dirigere cuius est in finem ordinare.
Sed ordinare in finem contingit dupliciter: vel ostendendo finem, vel inclinando
in finem. Ostendere autem finem, rationis est; sed inclinare in finem est voluntatis:
quia amor, in quo actus voluntatis exprimitur, est quasi quoddam pondus
animae, secundum Augustinum. Sed perfecte
finem ostendere non competit rationi nisi secundum quod est per habitum
perfecta; similiter non competit perfecte inclinare in finem voluntati, nisi
secundum quod est per habitum perfecta.
Finis autem humanorum actuum potest accipi dupliciter: vel finis proprius et
proximus; vel communis et ultimus; et hic est duplex. Quia vel excedit facultatem
naturae, sicut felicitas futura in patria; et in hunc finem ostendendo dirigit fides,
et inclinando dirigit caritas (sicut aliqua forma naturalis inclinat in suum finem),
quia ad hunc finem non sufficit dirigere naturalis potentia neque per se, neque
perfecta per habitum naturalem vel acquisitum; et quia ad hunc finem, cum sit
ultimus, sunt omnes alii fines ordinati; ideo fides et caritas dicuntur dirigere
intentionem universaliter in omnibus. In finem autem communem proportionatum
humanae facultati dirigit ratio, ostendendo, perfecta per habitum sapientiae
acquisitae, cuius actus est felicitas contemplativa, ut in 10 Ethic. dicitur;
vel perfecta per habitum prudentiae, cuius actus est felicitas civilis: inclinando
autem virtus appetitiva, secundum quod est perfecta habitibus virtutum moralium.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod diversorum specie non potest esse idem regulans
proprium; sed potest idem esse commune; et sic fides dirigit, inquantum
ordinat in finem ultimum.
Ad secundum dicendum, quod ratio non potest sufficienter dirigere ad hoc quod
humanam cognitionem naturalem excedit; in quod tamen, sicut in finem ultimum,
oportet omnes actus nostros ordinari: ideo oportet quod fides dirigat.
Ad tertium dicendum, quod prudentia sufficienter dirigit ad finem illum qui est
bonum humanum, non autem ad finem qui est bonum divinum, quale est quod in
patria promittitur.
Ad quartum dicendum, quod lex dirigit sicut ostendens qualis debeat esse actus
proportionatus fini ultimo; non enim quilibet actus cuilibet fini proportionatus
est, ut supra dictum est; et ideo directio fidei, quae ostendit finem, praecedit
directionem legis, quae docet actum: et ita etiam praecedit directionem iustitiae,
quae per modum inclinationis rectitudinem actus facit, quam lex ostendit.

Torna all'inizio