Ad quartum dicendum, quod infidelitas non est peccatum in intellectu existens,
nisi secundum quod actus intellectus est imperatus a voluntate: sic enim et fides
in eo est; quia, secundum Augustinum, credere non potest
homo nisi volens. Similiter etiam nisi homo voluntarie omittat quod facere
deberet, in infidelitatem non incideret: quia si quod in se est faceret, Deus revelaret
sibi quod credere deberet.
Ad quintum dicendum, quod artes illae non sunt prohibitae secundum quod tantum
in cogitatione stant, sed per accidens, inquantum sunt occasio peccandi,
secundum quod notitia artis disponit et inclinat ad usum artis, qui sine peccato
esse non potest; et si etiam ipsa speculatio artis peccatum dicatur, hoc non erit
nisi ex parte speculantis, qui aliis intendere tenetur, si tamen per huiusmodi
considerationem ab illis retrahatur.
|
|