Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 180


fit aliqua solemnizatio de illis quae ad articulos pertinent. Et quia symbolum
Nicaenum editum est ad manifestationem fidei, ideo dicitur statim post
Evangelium, quasi expositio ipsius. Symbolum autem Athanasii quod contra
haereticos editum est, in Prima dicitur, quasi iam pulsis haereticorum tenebris.
ARTICULUS 2
Utrum articuli convenienter distinguantur in symbolo
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter articuli distinguantur in symbolo. Tres enim
personae sunt aequales. Sed articuli pertinentes ad personam Filii et Spiritus Sancti
ponuntur plures. Ergo similiter debent poni plures pertinentes ad personam Patris.
2. Praeterea, Deum esse unum, est probabile per demonstrationem, et similiter
Deum esse creatorem rerum; unde etiam quidam philosophi, ut Avicenna,
demonstratione moti hoc concedunt. Sed articuli qui essentialiter ad fidem pertinent
non possunt per demonstrationem probari, ut ex dictis patet. Ergo inconvenienter
ponuntur in symbolis pro articulis.
3. Praeterea, sicut potentia appropriatur Patri, ita sapientia Filio. Ergo sicut fit
mentio in symbolo de omnipotentia, ita debet mentio fieri de sapientia, et aliis
etiam attributis.
4. Praeterea, in symbolo debet exponi fides quantum ad omnes credentes. Sed
non omnibus credentibus convenit credere in Deum, sed tantum habentibus
fidem formatam. Ergo videtur quod male dictum sit: «Credo in unum Deum»; et
quod habens fidem informem, hoc dicens peccet mentiendo.
5. Praeterea, cum dicitur credere in Deum, designatur finis fidei. Sed solus
Deus est finis fidei. Ergo cum in symbolo contineatur aliquid quod est pure
creatum, sicut Ecclesia catholica, videtur quod inconvenienter ponatur iste
modus loquendi.
6. Praeterea, sicut incarnationis sacramentum incepit in conceptione, et terminatum
est in nativitate; ita et mysterium passionis incepit in passione, et terminatum
est in sepultura. Sed assignatur alius articulus de conceptione et nativitate.
Ergo et alius articulus debet assignari de passione et sepultura.
7. Praeterea, sicut Patri appropriatur aliquod opus, et Spiritui Sancto; ita et
Filio. Ergo sicut cum fide de Patre ponitur aliquod opus divinum, sicut creatio,
et cum articulo Spiritus Sancti opus remissionis peccatorum; ita et cum articulis
filii deberet aliquod opus divinum poni.

Torna all'inizio