25. (1) QUOMODO NARRATIO AB EXORDIO SEPARETUR.
(2) 'De vestra benignitate confisus ad vestre dominationis auxilium
recurrere non formido. Quare sanctitati vestre duxi tenore
presentium declarandum me velle in theologica scientia laborare,
(3) dum modo prepositus Faventinus, cuius ego sum canonicus,
in scolis michi beneficium quod ad me pertinet largiatur.
Licet enim sanctissime decreveritis quod theologiam audientes
ecclesiarum beneficia in scolis etiam consequantur, ipse tamen
in tam honesto proposito michi debitum beneficium non concedit'.
26. (1) DE REDDITIONE CAUSE AD IPSUM EXORDIUM.
(2) Solet autem exordio sic diviso quandoque subiungi causa
vel aliqua exornatio ante quam narrationis clausula subiungatur,
ut si, post dictum exordium, ita dicas: 'Gaudet enim vestre paternitatis
gratia cunctis iusta petentibus aures pietatis favorabiliter
inclinare'. Postea sequatur narratio, eo modo quo diximus
inchoata.
27. (1) QUO MODO NARRATIO EXORDIO CONNECTATUR.
(2) Potest exordium sub una clausula narrationi coniugi, ut si
|
|