Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

232


si hoc esset, multa ex hoc inconvenientia sequerentur, sicut
dicit sanctus Gregorius Nissensis. tunc enim superflue essent
leges, superflua essent iudicia, irrationabiles vituperationes
et laudes, insipientes et superflue essent orationes, divina providentia
tolleretur, liberum arbitrium aufferetur. ex hoc etiam
sequitur quod Deus aut non est bonus aut [est] impotens
aut est iniustus. si enim stelle cogunt hominem ad furandum
vel [ad] adulterandum, istam tam iniquam virtutem stellarum
si Deus ab eis aufferre potest sed non vult, tunc non est
bonus; si vero vult et non potest, tunc non est omnipotens; si
autem punit hominem de eo quod de neccessitate fecit, tunc non
est iustus. circa hec tempora in provincia Sicilie Theophilus
quidam, cuiusdam episcopi vicedominus, ab ipso officio depositus,
in tantam desperationem devenit, quod dyabolo homagium
fecit et de ipso homagio manu propria cirographum scripsit
et ipsum cirographum dyabolo dedit. dyabolus autem sibi

Torna all'inizio