primum Egiptiorum, secundum Cananeorum, tertium Syrorum, quartum Assyriorum,
quintum Caldeorum, sextum contra Babilonem Medorum et contra filios
Israel, residuum quod quarto tempore occubuisse videbatur Assyriorum.
Septimum certamen Grecorum fuit, cum videlicet Antiochus rex urbem sanctam
contaminavit et templum, et qui evadere potuerunt, ad abdita montium se
transtulerunt.
[c.] Hec igitur sunt signacula septem, quibus liber erat signatus, quia, quid
ista significaverint, nesciebatur, quousque Christus ea aperiret. Aperit hec Christus,
quando opera, que in illis designata sunt, perficit. Nam si queris, quid
typice Egyptii designaverint, invenimus novos Egiptios illis deteriores, qui et
Christum dominum persecuti sunt et apostolos et in carnis operibus fideles
possidebant captivos, prohibentes eos gratie libertatem ingerere et ad gentium
populum predicando transire. Primum itaque ecclesie prelium cum Iudeis est
habitum veluti cum novis Egiptiis, in quo scilicet prelio primum sigillum apertum
est.
Ecce iam patet nucleus, quem testa celabat; vivens apparet veritas, quam
in sepulcro linteamina palliabant. Qui credit hoc ita esse, sufficiat me breviter
tetigisse. Qui autem fidem sibi plenius fieri deposcit, expectet integritatem operis,
ut sciat, quid iudicet et quid condempnet. Cuncta esse deo possibile nemo
dubitat et tamen multi putant non posse fieri, quod possibile esse sciunt.
Sed ad reliqua transeamus signacula ostendentes, non exponentes, qualiter
a Christo domino per tempora propria sunt aperta. Secundum signaculum bella
Chananeorum continet, pro quibus in ecclesia conflictus datus est paganorum.
Apertum ergo est secundum sigillum paganorum temporibus. Tertio sigillo prelia
continentur Syrorum et aliarum gentium, pro quibus in ecclesia Persarum et
Gothorum et Vandalorum et Longobardorum orta sunt. Quartum vero sigillum
continet bella Assiriorum, pro quibus contra ecclesiam Sarraceni, gens pestilens,
sunt exorti, qui talia operati sunt in christiano populo qualia illi in populo
Israel. Secuti sunt Caldei sub signaculo quinto, pro quibus novi Caldei et Babilon
nova spiritualem Ierusalem persequuntur. Signaculum igitur quintum in
quinto certamine aperitur. Sextum autem signaculum percussionem Babilonis
continet et iteratam Assiriorum persecutionem, quam liber continet qui vocatur
Judith, pro quibus sexto ecclesie tempore similia fore complenda sexta pars libri
manifeste demonstrat. Secuta est sub eodem signaculo Antiochi seva tempestas;
sequetur in ecclesia tribulatio Antichristi, que omnibus preliis dabit finem. Septimum
signaculum finem legi imponit, septima apertio cuncta docet esse completa.
Sub illo Iohannes baptista missus est, de quo dicitur: Lex et prophete
|
|