Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 59


ut etiam catti vel mures - sicut relatione eorum, qui praesentes adfuerunt, didicimus a
quibusdam introrsum reclusis comesti sint.
Abagelardus vero, filius Humfredi comitis, nepos videlicet ducis, qui Salernum, propter
inimicitias, quas cum duce habebat, propter haereditatem, quae ab ipso sibi detinebatur, in
adjutorium Gisulfi introierat, ingruente fame, Salerno clam de nocte digressus, apud Sanctam
Severinam, Calabriae urbem, duci infestus fieri secessit. Dux autem, in Siciliam ad fratrem
mittens, ut Abagelardum nepotem apud Sanctam Severinam obsessum vadat, non incassum
mandavit.
Ipse vero urbis Salernitanae infestationi indivulse persistens, tandem ad deditionem coëgit.
Gisulfo vero, quia frater erat suae collateralis, liberorum suorum avunculus, quocumque vellet
abeundi, libertatem dedit. Urbem autem, in sua virtute retinens, castellis et munitionibus
pro libitu suo aptavit.
V. - [Guiscardus] inde, quietis impatiens, nulloque labore, ubi aliqua spes cuiuslibet
lucri designabatur, deficiens, apud Sanctam Severinam, ubi fratrem se praevenire invitaverat,
nepotem Abagelardum obsessum vadit. Fratremque, quem ad hoc invitaverat, ab uno latere
urbem obsedisse inveniens, ab altero latere ipse consedit. Abagelardus autem, diatim urbe
digrediens, nostros ad certamen provocando, dum alternatim fortiter saepeque congreditur,
multa militiae congruentia perpetrata sunt.
Porro dux, videns se minus in urbem proficere, consilio cum suis habito, tria castella
firmavit: unum Hugoni Falloc, alterum Rainaldo de Simula ad urbem infestandam delegavit,
tertium autem Herberto, fratri Hugonis, et Custinobardo, fratri dicti Rainaldi. Sicque,
expeditione soluta, in Apuliam secessit, ubi non multo post apud Canam, in quodam congressu,

1



5




10




15




20

Torna all'inizio