Salimbene de Adam: Cronica

Pag 5


miles strenuus virtutibusque armatus, viribus approbatus.
Cui cum rex infirmus et elefantiosus coronam vellet imponere,
Guilielmus renuit, Iopensem tenens iure successorio comitatum.
Sed in custodia regnum tenuit universum, et filium genuit elegantem
nomine Balduinum. Qui, avunculo rege patreque defunctis,
in regem postmodum coronatus est, licet etate minor. Qui quamdiu
in tutela fuit Templariorum, ad regni tutelam Raymundus comes
Tripolitanus a baronibus vocatus est.
Quod exercitus imperatoris vincitur a Lombardis.
Anno Domini MCLXXVI, apud Lagnianum dimicans, exercitus
imperatoris a Lombardis vincitur. O rota fortune, que nunc
humiliat, nunc exaltat! Immo non fortuna, sed Dominus est qui
mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Dominus pauperem
facit et ditat, humiliat et sublimat.

Quod imperator reconciliatus est Ecclesie et cum papa Alexandro pacem
fecit.

Anno Domini MCLXXVII, videns imperator quia non in
fortitudine sua roborabitur vir,
videns quia Deus exaltat humiles
et deponit potentes, considerans quod Ecclesiam suam fundavit
supra firmam petram, et porte inferi non prevalebunt adversus
eam,
humiliavit se sub potenti manu Dei et pacem composuit
apud Venecias cum Alexandro pontifice; et cum segregatus
fuisset a gremio matris Ecclesie, reconciliatus est Ecclesie universali;
ubi et cum Lombardis ad sex annos et cum rege Siculo ad
XV annos treuguam fecit. Et tunc fames in Ytalia fuit.
Quod Christiani Saracenos debellaverunt et ceperunt.
Quo anno Christiani cum Saracenis ultra mare pugnaverunt
et obtinuerunt quia septem milia Christianorum XXX duo milia

Torna all'inizio