aqua benedicta et processio per claustrum, sicut solet dominicis diebus,
omnes tamen sint albis induti. Ad Nonam pulsentur signa duo et agantur
Uesperae sicut praecedenti die. Festiuitatem beati Gregorii inter superiores
ideo computamus, quia nostrae, id est, Anglorum gentis Apostolus est.
Si Dominicae Annunciationis festiuitas aliqua Quadragesimae dominica
euenerit, in crastinum differatur; alioquin seruitium dominicae diei
restaurari non posset. Uesperae usque ad capitulum de dominica agantur,
capitulum de festiuitate dicatur. Post primam collectam commemoratio
dominicae diei fiat. Si sabbato euenerit, totum diei seruitium de ipsa
solennitate agatur. Post primam Uespertinam collectam collecta de
dominica agatur excepto sabbato ante Palmas, in quo si haec festiuitas
euenerit de ipsa festiuitate agatur seruitium usque ad capitulum Uespertinum.
Ipsa die duo fratres in froccis responsorium cantent, unus sacerdos
cappa indutus altaria incenset. Post primam collectam commemoratio
festiuitatis fiat. Si uero tercia feria post Palmas euenerit, festiuitas
quidem sicut dictum est celebretur, sed fratres in crastino radantur et
tunc post capitulum et post Sextam in claustro loquantur. Qui autem
ipso die balneari non poterunt, in crastino qui uoluerint balneentur.
Si uero quinta feria uel sexta, uel sabbato ante Pasca uel in Pascali
solennitate uel tribus sequentibus euenerit, in quintam feriam post
Pascalem solennitatem differatur. Festiuitas ista tunc ita solenniter
agatur sicut Pascalis solennitas, excepto quod pro skilla ante Nocturnas
Uigilias ad excitandos fratres classicum non pulsetur nec processio fiat.
Antiphonae et responsoria, quae in hac festiuitate in Quadragesima
canerentur, in hoc quoque tempore cum adiunctis Alleluia canantur;
uersiculi quoque omnes cum finali Alleluia dicantur. Inuitatorium
Alleluia, Alleluia secundum melodiam inuitatorii Aue Maria ; cantica
de Aduentu Domini.
<DE PROCESSIONE IN DIE ASCENSIONIS CHRISTI>
Die Ascensionis Christi fiat processio in albis uel extra claustrum circa
curiam monasterii praecedentibus uexillis et reliquiis cum reliquis, quae
ad festiuam processionem praecedere solent, uel per claustrum sine
uexillis. Ex quo incipit processio exire pulsentur duo signa, sicut superius
dictum est. |
|