: Rationes dictandi

Pag 26


Constans uero ea dicitur, que ad sensus quidem perfectionem
nullo indiget, set dictantis animus aliud intendit
superaddere.
Finitiuam autem eam dicimus, qua finitur oratio et ipsa
dictantis intentio.
Quarum quidem omnium hoc uersu reperitur exemplum.
licet suum sit iusticie , sua cuique tribuere , ipsa tamen amat
iusticia sub moderatione tractari, et corde contritis misericordie
solatium inpendi .
Nunc epistole constitutionem non ulterius protelemus.
XIII.
De uariatione epistole.
Omnis namque epistola uel per rectam constructionem,
ut superius dictum est, uel per appositionem dirigenda est.
Quam uidelicet appositionem oportet fieri quasi currentem,
et sonoram, et diligenti sermonum positione fulgentem.
quod utique licet aurium potius iuditio et dictandi exercitio
quam certissima qualibet doctrina conparetur, quedam
tamen artificia rudibus ministrare satagemus.
Qualiter igitur in ea omnes partes orationis ordinande
sunt, breuiter doceamus.
Nominis autem sex sunt casus, prius ergo de uocatiuo
et nominatiuo uideamus, postmodum de reliquis.
Cum appositionem constituimus, uocatiuus quidem casus
nunquam in principio distinctionis alicuius ponendus est,
set uel in medio circa principium, uel certe in fine, in
medio circa principium, ut uidelicet una uel due uel tres
uel ad plus quam quatuor dictiones precedant, hoc pacto:
inter omnes, dilectissimi fratres, pacem et concordiam fieri uniuersalis
amat ecclesia, unica fides postulate uera caritas concupiscit .
in fine uero sic : sicut euidenter nouit dilectio uestra, karissimi,
ardet cottidie, frendet iugiter humani generis inimicus.
Nominatiuus autem casus si cum obliquis in appositione
ponatur, eis utique subponendus est, sicut eisdem in constructione
preponitur, hoc modo: iudiciorum causa tunc euidenter
apparet , cum iudicantis discretio in alterutra parte non
pendet. hoc autem secundum maiorem dicimus. non enim
incongrue obliquis quandoque preponitur.

Torna all'inizio