Petri Cantinelli: Chronicon

93


et Saraceni, et mortui in bello bene centum milliaria ex Saracenis et maxima multitudo
aliorum; et predicti reges recuperaverunt Ierusalem et sepulcrum Domini et multas terrras,
quas tenebant Saraceni in danpnum et preiudicium Christianorum et in vituperium Crucifissi;
et, in die Ephifanie Domini, fecerunt cantari missam in Ierusalem, ad laudem et gloriam
Domini Ihesu Christi; et rex Tartarorum fecit se batiçari cum gente sua. Et dicebatur
quod dicti reges, in dicto prelio, habuerunt secum ultra mille milliaria equitum, et infinitam
populorum et innumerabilem comitivam.
Ad eternam igitur rei memoriam hec scripta sunt, videlicet quod, incipiente anno Domini
nostri Ihesu Christi millesimo trecentesimo, indictione XIII, in die natalis Domini et ante,
in Siria, Dei filius, per manus Tartarorum, est magnalia operatus contra inimicos crucis Christi;
nam rex Herminie, ut dictum fuit, divina inspiratione commonitus, suas literas destinavit
ad regem Tartarorum, qui vocabatur…., significando sibi qualiter Saraceni occupaverant totum
regnum Herminie, quod regnum retinebat a rege Tartarorum; et, nisi ipse rex Tartarorum
adhiberet remedium, totum regnum perditum erat. Qui rex Tartarorum respondit quod spes
sepe sibi ministraverat, quod ipse deberet venire ad vindicandum obprobrium Christianorum
et sanguinem eorum, qui effusus erat, et quod ipse prepararet se, cum exercitu suo, contra
Saracenos. Et tunc rex Herminie, statim, congregavit exercitum suum, et quasi omnia sua
castra occupata per Saracenos recuperavit; et de ipsis Saracenis, in predictis bellis, mortui
fuerunt et capti ultra duo millia equitum. Isto medio tenpore, dominus rex Tartarorum, congregato
suo exercitu, qui fuit deni centena millia in equis et quadraginta millia, qui precedebant
alium magnum exercitum, et rex Çarçiarum, qui est christianus, cum decem milibus
equitibus, venerunt in Siriam. Et, quando Saraceni audiverunt talia, statim miserunt XVI
millia equites ad Aquas Frigidas, ad hoc ut Tartari non possent transire, quia ibi erat transitus
eorum. Et iam isti quadraginta millia equites Tartarorum iam transiverant, qui precedebant
magnum exercitum Tartarorum, ante quam Saraceni venirent, invenientes eos in via;
et tunc ad invicem preliati sunt, et omnes illi XVI millia Saraceni mortui et capti fuerunt.
Et ipsi Tartari tunc venerunt usque ad Damascum, ubi soldanus rex Saracenorum erat cum
parva militum quantitate; et tunc Christiani renegati, cum eorum exforcio, quod fuit bene VII.m
militum armatorum, exiverunt Damascum et redierunt ad fidem Christi, et fuerunt cum Tartaris
viriliter preliantes contra Saracenos, et ipsam civitatem Damasci incendio concremarunt,
omnes Saracenos gladio perimentes. Et tunc soldanus se reduxit ad quendam locum, qui vocatur
Çamella, cum centum septuaginta m. equis, ita quod unus exercitus videbat alium. Et
tunc dominus Tartarorum accepit quinquies centum millia equorum, et fecit eos ligari insimul
funibus, et, inter equos, posuit sagittarios pedites, et, post istos, fecit acies fortissimas, et
precepit, sub pena capitis, quod se ad invicem nullo modo separarent, donec Saraceni essent
mortui et conflicti; postmodum fecit insidias quatuor, et, in qualibet insidia, posuit decem millia
equites, et dixit eis: "Scitis parati quando faciam vobis tale signum de fumo, ut veniatis
omnes, et decem millia percuciant ex una parte, et alia decem millia ex alia parte, et alia
decem millia ex alia parte, et alia decem millia ex alia parte; et omnes clament una voce,
et clamando percuciant eos". Et sic istis ita ordinatis, ascendit cum rege Herminie super
unum montem parvulum, ut posset videre Saracenos. Et, stans super montem illum, vidit
exercitum Saracenorum, et tunc dixit regi Herminie: "Ego sum proditus, quia omnes isti
sunt Christiani". Respondit rex Herminie: "Domine, non timeatis, quia sunt Saraceni; sed
habent arma Christianorum, nam, quando ceperunt Acri et Tripuli et terram Christianorum,
tunc habuerunt ista arma". Et tunc iste dominus Tartarorum oravit flexis genibus, et,
elevatis oculis ad celum, dixit: "Domine Deus, tu scis quod non ex cupiditate, nec avaricia
veni contra istos inimicos crucis; sed solummodo ad vindicandum obprobrium et sanguinem
Christianorum. Et ideo rogo ut, sicut ista fuit intencio mea, ita mittas michi auxilium de

Torna all'inizio