Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 45


erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento. Deus uero
suscitauit eum a mortuis.
Et quia spiritus sanctus deus est, tota eum
trinitas, et pater et ipse filius et spiritus sanctus, de sepulchro
resuscitauit. Sed non est alter filius qui suscitauit et alter suscitatus,
quamquam sit aliud et aliud, hoc est diuinum et humanum; unus
tamen est filius suscitans et suscitatus, qui potestate ac uoluntate
posuit pro nobis, non pro se, animam suam. Potestate uel uoluntate,
quia una est patris eiusque uoluntas. Pro nobis orauit: pro nobis,
non pro se, in diebus carnis suae praeces supplicationesque ad eum,
qui possit illum a morte saluum facere, fudit. Qui semetipsum pro
nobis hostiam obtulit deo in odorem suauitatis: pro nobis semetipsum
saluum a morte fecit, hoc est a mortuis suscitauit. Vnde bene
apostolus huic capitulo consentaneam membratim sententiam subnectens,
quid dixerit explicauit, cum protinus subinfert, ait enim:
Et quidem cum esset filius dei, didicit ex his quae passus est
oboedientiam.
Filius utique dei iuxta Pauli uocem passus est et ex
his quae passus est didicit oboedientiam et a mortuis suscitatus est.
Inpassibilis nempe passus est et inmortalis mortuus est et semper
uiuens suscitatus est. Ipse est et non alius. Qui descendit ait magister
gentium ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret
omnia.
Nam quia idem ipse est mortuus et semper uiuens, manifestius
in prospectu positum in Apocalypsin legentis oculum non
effugit, cum seruo suo Iohanni, imposita super eum dextera,
profiteri de semetipso non aborruit dicens: Noli timere: ego sum
primus et nouissimus, hoc est alfa et omega, uiuus, et fui mortuus. Et ecce
sum uiuens in saecula saeculorum.

I 38 (I 57) Accipe ergo et hoc beati Pauli clarissimum testimonium.
Lex inquit homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes,
sermo autem iurisiurandi, qui post legem est, filium in
aeternum perfectum.
Animaduerte qualiter apostolus discreuerit
inter Christum deum hominemque et inter puros homines. Et paulo
post: Talem inquit habemus pontificem qui consedet in dexteram

Torna all'inizio