Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

152


tempore inter Mediolanenses atque Laudenses implacabile
viguit odium. Unde postea per multa annorum curricula
predas et incendia cedesque alternant innumeras. Mediolanenses
quidem multitudine, divitiis ac brachii virtute confisi
frequenter illos bello aggrediuntur, obsidione circumsepiunt,
agros et vineas ac suburbana cuncta demolientes. Laudenses
vero exigui numero, set truces animo, opibus angusti,
viribus honusti, nunc suo nunc alieno se dampno defendunt.
Que si scriberentur per singula, plura fierent inde volumina.
8. His denique diebus mortuo Burgundionum rege proponit
Chuonradus Burgundiam invadere. Ad quam invadendam
Longobardorum iubet properare militiam. Ipse vero
ex contigua sibi parte obstrusos irrumpens aditus municipia
queque preoccupat. E vicino autem Italie cum obtimatibus
ceteris electi duces incedunt presul Heribertus et egregius
marchio Bonifacius, duo lumina regni, explorantes

Torna all'inizio