Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

64


evacuarunt et fidem Christi docuerunt. noluit autem Christus
facere ista per reges ne videretur mundus credidisse per timorem
et mundanam potentiam; nec voluit facere per philosophos
ne videretur mundus credidisse per humanam sapientiam, nec per
divites ne videretur mundus credidisse per divitiarum sparsam
habundantiam. sed hoc fecit per piscatores illiteratos et pauperes,
in quibus non erat mundana potentia nec humana sapientia,
nec rerum temporalium afluentia. ita quod per piscatores convertit
imperatores, per illiteratos convertit philosophos, per
pauperes convertit locupletes, ut sic cognoscatur quod fidem
Christi mundus non recepit, nec per sapientiam humanam deceptus,
nec munerum datione seductus, sed Dei inspiratione commonitus,
Dei sapientia illustratus et miraculorum prodigiis provocatus.
Quod prima civitas Ytalie vel una de prioribus, que fidem Christi
recepit, fuit civitas Ianuensis. [capitulum secundum].
Post gloriosam Christi ascensionem et Spiritus sancti misionem
apostoli insimul convenerunt ut fidem Christi insimul
exponerent et provincias predicandas sibi condividerent. exponentes
igitur fidem Christi, sinbolum composuerunt .XII.
articulos fidei ponentes ibidem. dicitur autem simbolus
a 'sim', quod est simul, et 'bolus', quia quilibet apostolus
ibi posuit suum bolum, idest suum articulum. siquidem doctores,

Torna all'inizio