alliciunt etiam inimicos. Et dixit: si rex congregavit thesaurum
et non expendat ubi convenit, aut perdet illum aut regimen. Et
dixit: in concordia statutorum consistit lex et ex consistencia
legis consistit regnum, et per consistenciam regni populatur mundus.
Et dixit: homines regis sunt cum eo velut ventus cum
igne, nam ignis, quando accenditur absque vento, eius opus debilitatur
et tardatur eius crematio. Et dixit: decet regem cognoscere
adherentes sibi, quorum quemlibet statuat suo loco iuxta
cuiusque discrecionem, sapienciam et fidelitatem, providendo unicuique
secundum exigenciam meritorum; nec sint talia dona quod
non acceptentur, ut placeat ipse in collatione donorum, et
subditi magis ad obedienciam animentur. Et dixit: decet regem
non uti homine mendoso et pravo, sperando, cassa affectione,
ipsos posse suam propriam detestari naturam, cum gravissimum
sit suas proprias detestari naturas. Et dixit: non addiscas ab
hominibus omnia que sciunt, immo decet quod addiscatis a commendato
in omnibus omnia, et a commendato in re una, rem
illam tantum; quia matianum non delectat solum odore suo,
verum etiam sapore, et rosa non nisi odore tantum delectat:
folium autem sanius non sapore vel odore, sed usu tantum.
Et eodem modo competit ut addiscas a commendato in sermone
et discrecione totum quod habet; et ab eo qui commendatur in
verbo solum illud tantum addiscas. Et cautus sis eodem modo
quod non labores ad docendum nisi aptum doceri; nam excerpere
mel ex flore potest apis et non homo. Et dixit: convenit
habenti scienciam ut in ea discipulos instruat. Et hec erat scriptura
sigilli sui: cum primaria causa me teneo.
MACHALQUIN dixit: qui diem cognoscit non obliviscitur
apparatus. Et dixit: homines recipiunt bona creatoris sui, licet
|
|