se receptauerat. Tunc etiam ipse dux ostiliter Capuam obsedit, et acriter ipsam ciuitatem
expugnauit mense Iulio, indictione VI. Tamdem ipse dux in Apuliam reuersus est, obseditque
Cannas Apulie ciuitatem eo quod ciues ipsius rebelles ei extiterant, cepitque eam
igne incendens. Superiori quoque anno priusquam dux Robbertus de ultramarinis esset
reuersus, Roggerius eiusdem ducis filius destruxit Asculum combussitque eam igni.
Anno domini MLXXXIJ indictione VJ hoc anno intrauerunt Langobardi Italiam et dux
in mense Maio posuit ante Cannas ciuitatem Apulie obsidionem et mense Iulio comprehendit
eam.
Anno dominice incarnationis MLXXXIIJ indictione VIJ dux Robbertus una cum filio
suo Roggerio iterum ingenti cum exercitu Romam profectus est super Henricum imperatorem,
qui obsederat Gregorium papam. Imperator autem aduentum eius audiens, timore coactus
fugam iniit. Dux itaque Romam ingressus cepit maximam partem Urbis, hostiliter
incendens et uastans a palatio Laterani usque castellum sancti Angeli, ubi papa Gregorius
oppugnabatur. Romani enim simul cum imperatore erant insidiantes eidem Gregorio pape.
Tunc dux extraxit eundem papam de ipso castello, duxitque eum secum usque Salernum.
Inter hec Boamundus filius ducis absente patre duo cum Alexio imperatore prelia gessit,
|
|