Mathildis lucens precor hoc cape cara volumen.
PROLOGUS ISTE DOCET QUORUM FIT NOMINE CODEX.
F rancorum prosa sunt edita bella sonora,
I taliaeque stilus quod pingit proelia scimus,
L ongobardorum vernantia facta priorum,
I mpia multorum seu vilia dicta virorum,
5 A ddita sunt libris ne possint mente recidi.
M alo sub exemplo tanto, depromere metro
A rdua facta ducum nostrorum, sim licet usus
T antum plana sequi nudisque referre loquelis,
H ystoriam fingam cum carminibus tamen istam.
10 I nspicimus crossis saccis subtilia condi:
L arga colonus ebes dat terre semina, sepe
D itius excrescunt prebente deo sibi tempus.
I nterior campus, crossus meus undique saccus,
S emina si qua gerit, subtilia si qua recepit,
15 B rachia nam nobis summi tribuere satoris.
O ptimus iste sator proprios dum seminat agros,
N on tribulos gignunt, sed prebita grana remittunt.
B st melius grano granum veruntamen agro,
F ossor agro semen ponit quod congruit aeque.
20 A lter habet linguas plures, alterque sophiam,
C urat et hic fessum, discretor et alter habetur,
I gnis divinus sua dat vult munera sicut.
I rradiat splendens doctas sapientia mentes,
|
|