Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 37


tempore, semper firma et stabile permaneat, manente cartula
ista in sua firmitate. Quem vero ac cartula ista donacionis,
seu concessionis rogati suprascripti Leoderico, et Odemundo germani;
et Leoderado, et Tobaldo germani, scripsi ego Petrus iudice
et notario, die istius mense et indiccione suprascripta. Actum in
Termole, feliciter, amen. † Signum manu[s] Leoderici, et Odemundi
germani; et Leoderadi, et Tobaldi germani, qui in hac cartula
fieri rogavi, ac subscripsi, et signum crucis fecimus. † Signum
manu[s] Guidonis, qui testes sum, rogatus a suprascripto, et signum
crucis feci. † Signum manu[s] Amiconi, qui teste sum, rogatus a
suprascripto, et signum crucis feci. [†] Signum manu[s] Giselberti,
qui teste sum, rogatus a suprascripto, et signum crucis feci.
OFFERCIO TRASMUNDI COMITIS
DE TERRA MODIORUM DUCENTORUM.
IN Dei nomine. Ab incarnacione domini nostri Iesu Christi
sunt anni millesimo undecimo, mense november [.....], per
indiccionem nona[m]. Ideoque ego Trasmundus comes, filius,
quonddam Trasmundi, dux et marchio, bona et expontanea mea voluntate,
per hanc cartulam, dono et trado atque concedo, pro anima
mea, et pro quia dominus noster Iesus Christus indulgenciam
habeat de peccatis meis, et omni tempore, pro anima mea mercede,
et pro anima quo[n]ddam Attoni comitis avo meo, et pro anima
quo[n]dam Adelgude cometisse ave mee, et pro anima quo[n]dam

Torna all'inizio