Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 82


est, de quibus ditatus Christi exercitus
est et Egyptii spoliati. De Sarracenis
uero tanta facta est strages, quod christianis
ipsis displicuit. Tunc Soldanus ipse
furore accensus, muros Terre sancte Iherusalem
sterni ad solum fecit et a Sarracenis
incolis deseri, paucis in ea christicolis remanentibus.
Interim christiani ciuitatem
Damiate tenent et possident, et ab omni
spurcitia paganorum mundantes eandem,
construunt in ea ecclesias ad laudem et
gloriam nominis Iesu Christi. Soldanus uero
animo uiribusque resumptis, christianos non
cessat usque ad aggeres cotidie impugnare,
nostris tamen se uiriliter tuentibus et tenentibus
contra illos.

MCCXX. Honorius papa mense Iunii a
Uiterbio ad Urbem ueterem uadit et circa
finem Septembris Uiterbium rediens, exinde
Romam reuersus est.
Fredericus rex uocatus a papa uenit
cum consorte sua Constantia ad coronam,
relicto in Alemannia Henrico filio suo, et
ambo in principis apostolorum basilica
mense Nouembris in festo beate Cecilie
magnifice satis cum omnium Romanorum
gratia et honore sunt imperii diademate
insigniti. Quorum coronationi dictus Stephanus
Casinensis abbas, nec non comes
Rogerius de Aquila, comes Iacobus de

Torna all'inizio