Paulus Camaldulensis: Introductiones dictandi

Pag 87


uidendum est, quid sit prosa et unde dicatur. Prosa est
producta oratio et a lege metri soluta. Prosum namque dicebant
antiqui productum uel rectum. Alii prosam dicunt ab eo,
quod sit profusa, uel ideo quod spatiosius proruat et excurrat,
nullo sibi termino praefinit<o>. Quae ideo inuenta est, quatinus
in epistolis, quibus tanta uis est, ut nobis absentium
dicta sine uoce loquantur, planior foret ingressus; qui difficillimus
fuit, cum prius omnia uersibus metricis conderentur.
6. De epistola, quid sit et unde dicatur, quibus partibus constet
et quo debeat ordine mitti.

Tractaturi ergo de notificanda scientia epistolarum uideamus,
quid sit epistola et quae huius nominis ethimologia,
quas partes habeat uel quo mitti ordine debeat. Epistola est
oratio mittentis affectum sua circumscriptione insinuans. Dicitur
autem epistola Grece, supramissa Latine: epy namque
supra, stolam Greci missam dicunt; unde sonat epistola, uidelicet
supramissa, eo quod ab una persona mittatur ad alteram
uel quod supramittentis intentione fiat diuersarum personarum,
scilicet delegantis et illius cui delegatur, capax.
7. De diuersitate personarum.
Personarum uero alia sublimis, alia mediocris, alia tenuis
dicitur. Sublimis est, quam nullus dignitate superat, sicut
apostolicus et imperator; tenuis est, qua nullus inferior; mediocris
est, quae inter has utrasque medium locum tenet. ,
8. De <d>iuerso modo scribendi et cur persona delegati per
datiuum praescribatur, mittentis autem per nominatiuum
quandoque subsequatur.

Diuersis itaque personis secundum quanti<ta>tem earum
diuerso modo scribere uera consideratio rerum nos edocet.
Inde procedit quia, dum maiori personae minor scribit, causa
honoris et reuerentiae persona, cui mittitur epistola, ut ei
honor dari uideatur, datiuo casu proferenda est, praemissis
tamen quibusdam nominibus adiectiuis, quibus sua probitas

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio