Papias: Ars Grammatica

Pag 100


in nominatiuo et accusatiuo reperiuntur. 19 Declinabilia uero
uoce et significatione mutantur, ut "pes, pedis". 20 Diptota sunt
que duos tantum diuersos casus habent, ut "ueru" et "ueribus",
"fors, forte"; triptota que tres diuersos casus habent, ut "templum,
templi, templo", "cornua, cornuum, cornibus". 21 Tetraptota sunt
que IV diuersos casus habent, ut "puer, pueri, puero, puerum";
pentaptota que V, ut "doctus, docti, docto, doctum, docte";
exaptota sunt que VI, ut "unus", "solus", "totus". 22 Ergo quedam
deficiunt uocatiuo, ut "Iouis", quedam etiam aliis obliquis, ut
"precis, preci, precem, prece","frugi, frugem, fruge", "uicem, uice",
"tabi, tabo", "sponte", "laterem", "fas", "cepe".
23 Primum igitur de nominatiuo et genitiuo dicendum, quibus
inuentis reliqui facile dinoscuntur casus. 24 XIV sunt littere
nominum terminales , quibus Latinus utitur sermo: a, e, i, o, u, 1,
m, n, r, s, x, c, d, t
, ut "hic scriba", "hec Roma", "hoc poema", "hic"
et "hec aduena", "hec Europe", "hoc mare", "hoc gummi", "hic" et
"hec" et "hoc frugi", "hic Cicero", "hic" et "hec uirgo", "hic" et "hec

Torna all'inizio