Adalbertus Samaritanus: Praecepta dictaminum

Pag 50


incuriam nostram excludatur a patria, detrudatur in Tartara.
Omni ergo altercatione sopita talibus verbis prelibatis puella,
super qua consuluisti, sacri fontis unda ungatur: Si baptizata
es, non te baptizo, sed tantum corpore lavo; alioquin in nomine
Trinitatis te baptizo, ne Christi gratia defrauderis. Valeas in
Christo, frater amantissime.
E
Notabile preterea quoddam non est pretermittendum,
quod gignit obscuritatem brevitas, tedium parit
prolixitas. Tunc ergo est laudabilis brevitas, si ob eam non
generetur obscuritas, quia, cum propter fastidium vitatur
multiloquium, sed obscurum incurritur, restat aliud vitium.
Hinc Flaccus in sermonibus:
Stulti dum vitant vitium, in contraria currunt,
quod vitari potest, si verborum concatenatio sit plena, si
hyperbaton vitio aliena, si non peregrina et inusitata fuerint
posita, si fuerint Tulliano melle circumlita, Sallustiana serie
composita, in divinis vero dulcedine Gregoriana, rethorica
Ambrosiana, argumentatione Augustiana, sententiarum pondere
Ieronimi innodata.
Horum ergo omnium et consimilium lectionum cupidus
dictator assistat, pernoctans insudet, imitans existat,

Torna all'inizio